Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Proverbia 21

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Proverbia 21: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.Ὥσπερ ὁρμὴ ὕδατος, οὕτως καρδία βασιλέως ἐν χειρὶ Θεοῦ, οὗ ἐὰν θέλων νεῦσαι ἐκεῖ ἔκλινεν αὐτήν.
2Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.Πᾶς ἀνὴρ φαίνεται ἑαυτῷ δίκαιος, κατευθύνει δὲ καρδίας Κύριος.
3Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae.Ποιεῖν δίκαια καὶ ἀληθεύειν, ἀρεστὰ παρὰ Θεῷ μᾶλλον ἢ θυσιῶν αἷμα.
4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum.Μεγαλόφρων ἐν ὕβρει θρασυκάρδιος, λαμπτὴρ δὲ ἀσεβῶν ἁμαρτία.
5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.—
6Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.Ὁ ἐνεργῶν θησαυρίσματα γλώσσῃ ψευδεῖ, μάταια διώκει ἐπὶ παγίδας θανάτου.
7Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.Ὄλεθρος ἀσεβέσιν ἐπιξενωθήσεται, οὐ γὰρ βούλονται πράσσειν τὰ δίκαια.
8Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius.Πρὸς τοὺς σκολιοὺς σκολιὰς ὁδοὺς ἀποστέλλει ὁ Θεὸς, ἁγνὰ γὰρ καὶ ὀρθὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ.
9Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.Κρεῖσσον οἰκεῖν ἐπὶ γωνίας ὑπαίθρου, ἢ ἐν κεκονιαμένοις μετὰ ἀδικίας καὶ ἐν οἴκῳ κοινῷ.
10Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.Ψυχὴ ἀσεβοῦς οὐκ ἐλεηθήσεται ὑπʼ οὐδενὸς τῶν ἀνθρώπων.
11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.Ζημιουμένου ἀκολάστου πανουργότερος γίνεται ὁ ἄκακος, συνιῶν δὲ σοφὸς δέξεται γνῶσιν.
12Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.Συνιεῖ δίκαιος καρδίας ἀσεβῶν, καὶ φαυλίζει ἀσεβεῖς ἐν κακοῖς.
13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.Ὃς φράσσει τὰ ὦτα αὐτοῦ τοῦ μὴ ἐπακοῦσαι ἀσθενοῦς, καὶ αὐτὸς ἐπικαλέσεται καὶ οὐκ ἔσται ὁ εἰσακούων.
14Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.Δόσις λάθριος ἀνατρέπει ὀργάς, δώρων δὲ ὁ φειδόμενος θυμὸν ἐγείρει ἰσχυρόν.
15Gaudium iusto est facere iudicium, et pavor operantibus iniquitatem.Εὐφροσύνη δικαίων ποιεῖν κρίμα, ὅσιος δὲ ἀκάθαρτος παρὰ κακούργοις.
16Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.Ἀνὴρ πλανώμενος ἐξ ὁδοῦ δικαιοσύνης, ἐν συναγωγῇ γιγάντων ἀναπαύσεται.
17Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.Ἀνὴρ ἐνδεὴς ἀγαπᾷ εὐφροσύνην, φιλῶν οἶνον καὶ ἔλαιον εἰς πλοῦτον·
18Pro iusto datur impius, et pro rectis iniquus.Περικάθαρμα δὲ δικαίου ἄνομος.
19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.Κρεῖσσον οἰκεῖν ἐν τῇ ἐρήμῳ, ἢ μετὰ γυναικὸς μαχίμου καὶ γλωσσώδους καὶ καὶ ὀργίλου.
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.Θησαυρὸς ἐπιθυμητὸς ἀναπαύσεται ἐπὶ στόματος σοφοῦ, ἄφρονες δὲ ἄνδρες καταπίονται αὐτόν.
21Qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam, iustitiam, et gloriam.Ὁδὸς δικαιοσύνης καὶ ἐλεημοσύνης εὑρήσει ζωὴν καὶ δόξαν.
22Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae eius.Πόλεις ὀχυρὰς ἐπέβη σοφὸς, καὶ καθεῖλε τὸ ὀχύρωμα ἐφʼ ᾧ ἐπεποίθεισαν οἱ ἀσεβεῖς.
23Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.Ὃς φυλάσσει τὸ στόμα αὐτοῦ καὶ τὴν γλῶσσαν, διατηρεῖ ἐκ θλίψεως τὴν ψυχὴν αὐτοῦ.
24Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.Θρασὺς καὶ αὐθάδης καὶ ἀλαζὼν λοιμὸς καλεῖται, ὃς δὲ μνησικακεῖ παράνομος.
25Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari.Ἐπιθυμίαι ὀκνηρὸν ἀποκτείνουσιν, οὐ γὰρ προαιροῦνται αἱ χεῖρες αὐτοῦ ποιεῖν τι.
26Tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.Ἀσεβὴς ἐπιθυμεῖ ὅλην τὴν ἡμέραν ἐπιθυμίας κακὰς, ὁ δὲ δίκαιος ἐλεᾷ καὶ οἰκτείρει ἀφειδῶς.
27Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.Θυσίαι ἀσεβῶν βδέλυγμα Κυρίῳ, καὶ γὰρ παρανόμως προσφέρουσιν αὐτάς.
28Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam.Μάρτυς ψευδὴς ἀπολεῖται, ἀνὴρ δὲ ὑπήκοος φυλασσόμενος λαλήσει.
29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam.Ἀσεβὴς ἀνὴρ ἀναιδῶς ὑφίσταται προσώπῳ, ὁ δὲ εὐθὺς αὐτὸς συνιεῖ τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ.
30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.Οὐκ ἔστι σοφία, οὐκ ἔστιν ἀνδρεία, οὐκ ἔστι βουλὴ πρὸς τὸν ἀσεβῆ.
31Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.Ἵππος ἑτοιμάζεται εἰς ἡμέραν πολέμου, παρὰ δὲ Κυρίου ἡ βοήθεια.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…