Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 31
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 31

1Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

2Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?

3Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;

5et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

6Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

7Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.

8Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

9Aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.

10Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium eius.

11Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

12Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.

13Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

14Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

15Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

16Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

17Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius; non extinguetur in nocte lucerna eius.

19Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.

20Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

21Non timebit domui suae a frigoribus nivis; omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.

22Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius.

23Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.

24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.

25Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.

26Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius.

27Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.

28Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicaverunt; vir eius, et laudavit eam.

29Multae filiae congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.

30Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

31Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…