Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 12
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 12

1Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est.

2Qui bonus est hauriet gratiam a Domino; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

3Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur.

4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus eius, quae confusione res dignas gerit.

5Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulenta.

6Verba impiorum insidiantur sanguini; os iustorum liberabit eos.

7Verte impios, et non erunt; domus autem iustorum permanebit.

8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

9Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

10Novit iustus iumentorum suorum animas; viscera autem impiorum crudelia.

11Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12Desiderium impii munimentum est pessimorum; radix autem iustorum proficiet.

13Propter peccata labiorum ruina proximat malo; effugiet autem iustus de angustia.

14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est audit consilia.

16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat iniuriam callidus est.

17Qui quod novit loquitur, index iustitiae est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est.

19Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

20Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21Non contristabit iustum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo.

22Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.

23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

24Manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet.

25Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.

26Qui negligit damnum propter amicum, iustus est; iter autem impiorum decipiet eos.

27Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

28In semita iustitiae vita; iter autem devium ducit ad mortem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…