
Vulgata Clementina
Proverbia 13
1Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.
3Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
4Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
5Verbum mendax iustus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
6Iustitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
7Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
8Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
9Lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
10Inter superbos semper iurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
11Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
12Spes quae differtur affligit animam; lignum vitae desiderium veniens.
13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.
14Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
15Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
16Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
19Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
21Peccatores persequitur malum, et iustis retribuentur bona.
22Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur iusto substantia peccatoris.
23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque iudicio.
24Qui parcit virgae odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
25Iustus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
