Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 10
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 10

1Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae.

2Nil proderunt thesauri impietatis, iustitia vero liberabit a morte.

3Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.

4Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes.

5Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis.

6Benedictio Domini super caput iusti; os autem impiorum operit iniquitas.

7Memoria iusti cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

8Sapiens corde praecepta suscipit; stultus caeditur labiis.

9Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

10Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.

11Vena vitae os iusti, et os impiorum operit iniquitatem.

12Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

13In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso eius qui indiget corde.

14Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.

15Substantia divitis, urbs fortitudinis eius; pavor pauperum egestas eorum.

16Opus iusti ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.

17Via vitae custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.

18Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.

19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

20Argentum electum lingua iusti; cor autem impiorum pro nihilo.

21Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

22Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

23Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.

24Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum iustus dabitur.

25Quasi tempestas transiens non erit impius; iustus autem quasi fundamentum sempiternum.

26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

27Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.

28Exspectatio iustorum laetitia, spes autem impiorum peribit.

29Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.

30Iustus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.

31Os iusti parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.

32Labia iusti considerant placita, et os impiorum perversa.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…