Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Proverbia 30
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Proverbia 30

1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:

2Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

4Quis ascendit in caelum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti?

5Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.

6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

7Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar:

8vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria,

9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et periurem nomen Dei mei.

10Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

11Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit;

12generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;

13generatio cuius excelsi sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae;

14generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

15Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit.

16Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.

17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae!

18Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:

19viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

20Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.

21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:

22per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;

23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.

24Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:

25formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi;

26lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;

27regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;

28stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.

29Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:

30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;

31gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.

32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et qui provocat iras producit discordias.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…