Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 8
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 8

1Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito praedare. 2Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae: 3et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius: Accelera spolia detrahere; Festina praedari: 4quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.

5Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:

6Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloë, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae:

7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius, et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius;

8et ibit per Iudam, inundans, et transiens: usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel!

9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universae procul terrae: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini.

10Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet: quia nobiscum Deus.

11Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens:

12Non dicatis: Coniuratio; omnia enim quae loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis.

13Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:

14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem.

15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.

16Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.

17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.

18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:

19et cum dixerint ad vos: Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?

20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.

21Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,

22et ad terram intuebitur; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…