
Vulgata Clementina
Isaias 17
1Onus Damasci. Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
2Derelictae civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
3Et cessabit adiutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet.
5Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium eius spicas leget; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
6Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius, dicit Dominus Deus Israël.
7In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israël respicient;
8et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius; et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra.
9In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta.
10Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adiutoris tui non es recordata: propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis;
11in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
12Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
14In tempore vespere, et ecce turbatio; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
