Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 62
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 62

1Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur.

2Et videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

3Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

5Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

6Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

7et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra.

8Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.

9Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

10Transite, transite per portas, praeparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.

12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…