
Vulgata Clementina
Isaias 21
1Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
2Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam; obside, Mede; omnem gemitum eius cessare feci.
3Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me sicut angustia parturientis; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
4Emarcuit cor meum; tenebrae stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
5Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes: surgite, principes, arripite clypeum.
6Haec enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
7Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
8Et clamavit leo: Super speculam Domini ego sum, stans iugiter per diem; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
9Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram.
10Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.
11Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
12Dixit custos: Venit mane et nox; si quaeritis, quaerite; convertimini, venite.
13Onus in Arabia. In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri; cum panibus occurrite fugienti.
15A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
16Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
17Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur; Dominus enim Deus Israël locutus est.
