Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 57
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 57

1Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est iustus.

2Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.

3Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.

4Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,

5qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras?

6In partibus torrentis pars tua; haec est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor?

7Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.

8Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia iuxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum manu aperta.

9Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.

10In multitudine viae tuae laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuae invenisti; propterea non rogasti.

11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.

12Ego annuntiabo iustitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.

13Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.

14Et dicam: Viam facite, praebete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.

15Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.

16Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.

17Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.

18Vias eius vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus eius.

19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.

20Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum.

21Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…