Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 63
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 63

1Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? Ego qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum.

2Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?

3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.

4Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meae venit.

5Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adiuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

6Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.

7Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

8Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator.

9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei eius salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.

10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti eius: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.

11Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui;

12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio maiestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;

13qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem?

14Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor eius fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.

15Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.

16Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.

17Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.

18Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…