
Vulgata Clementina
Isaias 42
1Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: iudicium gentibus proferet.
2Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox eius foris.
3Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet iudicium.
4Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectabunt.
5Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos; formans terram, et quae germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
6Ego Dominus vocavi te in iustitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
7ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
8Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
9Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.
10Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo eius; insulae, et habitatores earum.
11Sublevetur desertum et civitates eius. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petrae; de vertice montium clamabunt.
12Ponent Domino gloriam, et laudem eius in insulis nuntiabunt.
13Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur.
14Tacui semper, silui, patiens fui: sicut parturiens loquar; dissipabo, et absorbebo simul.
15Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
16Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
17Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili; qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.
18Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
19Quis caecus, nisi servus meus; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini?
20Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
22Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde.
23Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura?
24Quis dedit in direptionem Iacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare, et non audierunt legem eius.
25Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.
