Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 54
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 54

1Lauda, sterilis, quae non paris; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, dicit Dominus.

2Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.

3Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.

4Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.

5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terrae vocabitur.

6Quia et mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.

7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.

8In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.

9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.

10Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.

11Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris:

12et ponam iaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles;

13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.

14Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.

16Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Haec est haereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…