Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 3
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 3

1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Ierusalem et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae;

2fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem;

3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.

4Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;

5et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.

6Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.

7Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.

8Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.

9Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala!

10Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

11Vae impio in malum! retributio enim manuum eius fiet ei.

12Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.

13Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.

14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.

15Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum.

16Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;

17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.

18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,

19et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,

20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,

21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,

22et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,

23et specula, et sindones, et vittas, et theristra.

24Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.

25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.

26Et moerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…