Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 36
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 36

1Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas.

2Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis. 3Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis.

4Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia qua confidis? 5aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? 6Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharao, rex Aegypti, omnibus qui confidunt in eo. 7Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis? 8Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum: 9et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis et in equitibus, 10et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.

11Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe, ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos syra lingua; intelligimus enim; ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum. 12Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?

13Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum! 14Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos. 15Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum. 16Nolite audire Ezechiam; haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae, 17donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum. 18Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum? 19Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea? 20Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?

21Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei. 22Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…