Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 41
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 41

1Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad iudicium propinquemus.

2Quis suscitavit ab oriente Iustum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu eius gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio eius, sicut stipulam vento raptam arcui eius.

3Persequetur eos, transibit in pace: semita in pedibus eius non apparebit.

4Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio? Ego Dominus: primus et novissimus ego sum.

5Viderunt insulae, et timuerunt; extrema terrae obstupuerunt: appropinquaverunt, et accesserunt.

6Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.

7Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.

8Et tu, Israël, serve meus, Iacob quem elegi, semen Abraham amici mei:

9in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abieci te.

10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Iusti mei.

11Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.

12Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.

13Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas: ego adiuvi te.

14Noli timere, vermis Iacob, qui mortui estis ex Israël: ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.

15Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.

16Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël laetaberis.

17Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.

18Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.

19Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul:

20ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.

21Prope facite iudicium vestrum, dicit Dominus; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Iacob.

22Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quae ventura sunt, indicate nobis.

23Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.

24Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos.

25Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.

26Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus: Iustus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.

27Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Ierusalem evangelistam dabo.

28Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.

29Ecce omnes iniusti, et vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…