Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Isaias 44
Imago Fides Viva ex opere «The Prophet Isaiah» (Michelangelo) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Isaias 44

1Et nunc audi, Iacob, serve meus, et Israël, quem elegi.

2Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi.

3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam:

4et germinabunt inter herbas, quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.

5Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Iacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.

6Haec dicit Dominus, rex Israël, et redemptor eius, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.

7Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et quae futura sunt annuntient eis.

8Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim?

9Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

10Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?

11Ecce omnes participes eius confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.

12Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.

13Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;

14succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit:

15et facta est hominibus in focum; sumpsit ex eis, et calefactus est; et succendit et coxit panes; de reliquo autem operatus est deum et adoravit; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.

16Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum;

17reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu!

18Nescierunt, neque intellexerunt; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.

19Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? ante truncum ligni procidam?

20Pars eius cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.

21Memento horum Iacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.

22Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.

23Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus; iubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob, et Israël gloriabitur.

24Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;

25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;

26suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Ierusalem: Habitaberis, et civitatibus Iuda: Aedificabimini, et deserta eius suscitabo;

27qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam;

28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Ierusalem: Aedificaberis, et templo: Fundaberis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…