
Vulgata Clementina
Isaias 34
1Accedite, gentes, et audite; et populi, attendite: audiat terra, et plenitudo eius; orbis, et omne germen eius.
2Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
3Interfecti eorum proiicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; tabescent montes a sanguine eorum.
4Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
5Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad iudicium.
6Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
7Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
8Quia dies ultionis Domini, annus retributionum iudicii Sion.
9Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur; et erit terra eius in picem ardentem.
10Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
11Et possidebunt illam onocrotalus et ericius; ibis et corvus habitabunt in ea: et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
12Nobiles eius non erunt ibi; regem potius invocabunt, et omnes principes eius erunt in nihilum.
13Et orientur in domibus eius spinae et urticae, et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
14Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
15Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra eius; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
16Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
17Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit eam illis in mensuram: usque in aeternum possidebunt eam; in generationem et generationem habitabunt in ea.
