
Vulgata Clementina
Isaias 18
1Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae,
2qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius.
3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
4Quia haec dicit Dominus ad me: Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
5Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit; et praecidentur ramusculi eius falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
6Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
7In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.
