Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 26
Imago Fides Viva ex opere «St Paul before Agrippa» (James Thornhill) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 26

1Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere: 2De omnibus quibus accusor a Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, 3maxime te sciente omnia, et quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones: propter quod obsecro patienter me audias.

4Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea in Ierosolymis, noverunt omnes Iudaei: 5praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. 6Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus: 7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Iudaeis, rex. 8Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?

9Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere, 10quod et feci Ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.

12In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, 13die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. 14Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. 15Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Iesus, quem tu persequeris. 16Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, 17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te, 18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.

19Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni: 20sed his qui sunt Damasci primum, et Ierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes. 21Hac ex causa me Iudaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. 22Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque maiori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses, 23si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.

24Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multae te litterae ad insaniam convertunt. 25Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. 26Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. 27Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. 28Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri. 29Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

30Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis. 31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. 32Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…