Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 5
Imago Fides Viva ex opere «The Death of Ananias» (Raphael) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 5

1Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, 2et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. 3Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? 4nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. 5Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt. 6Surgentes autem iuvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.

7Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. 8Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. 9Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. 10Confestim cecidit ante pedes eius, et expiravit. Intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. 11Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec.

12Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. 13Ceterorum autem nemo audebat se coniungere illis: sed magnificabat eos populus. 14Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, 15ita ut in plateas eiicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. 16Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes.

17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo: 18et iniecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. 19Angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris, et educens eos, dixit: 20Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius. 21Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. 22Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, 23dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante ianuas: aperientes autem neminem intus invenimus. 24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. 25Adveniens autem quidam, nuntiavit eis: Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum. 26Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. 27Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, 28dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. 29Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. 30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. 31Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israëli, et remissionem peccatorum: 32et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.

33Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. 34Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri, 35dixitque ad illos: Viri Israëlitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis. 36Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. 37Post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. 38Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur: 39si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.

40Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. 41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. 42Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Iesum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…