
Vulgata Clementina
Actus Apostolorum 25
1Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Ierosolymam a Caesarea. 2Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum: et rogabant eum, 3postulantes gratiam adversus eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum. 5Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et iussit Paulum adduci. 7Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Ierosolyma descenderant Iudaei, multas et graves causas obiicientes, quas non poterant probare: 8Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Iudaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi. 9Festus autem volens gratiam praestare Iudaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Ierosolymam ascendere, et ibi de his iudicari apud me? 10Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet iudicari: Iudaeis non nocui, sicut tu melius nosti. 11Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello. 12Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum. 14Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15de quo cum essem Ierosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum, postulantes adversus illum damnationem. 16Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, iussi adduci virum. 18De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 19Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Iesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis. 21Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, iussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem. 22Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, iubente Festo, adductus est Paulus.
24Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Ierosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, iudicavi mittere. 26De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas eius non significare.
