Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 14
Imago Fides Viva ex opere «The Sacrifice at Lystra» (Raphael) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 14

1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Iudaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. 3Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum Apostolis. 5Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos, 6intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.

7Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat. 8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, 9dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.

10Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. 11Et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. 12Sacerdos quoque Iovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante ianuas afferens, cum populis volebat sacrificare. 13Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes 14et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: 15qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. 16Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. 17Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam, 21confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam:

25et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.

26Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei. 27Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…