Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 24
Imago Fides Viva ex opere «Paul before Felix» (William Hogarth) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 24

1Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. 2Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, 3semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum: 6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram iudicare. 7Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, 8iubens accusatores eius ad te venire: a quo poteris ipse iudicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. 9Adiecerunt autem et Iudaei, dicentes haec ita se habere.

10Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere): Ex multis annis te esse iudicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. 11Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem: 12et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate: 13neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. 14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt: 15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. 16In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. 17Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, 18in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. 19Quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me: 20aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, 21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis.

22Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. 23Iussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

24Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Iesum. 25Disputante autem illo de iustitia, et castitate, et de iudicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: 26simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

27Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria IV, 28 Octobris · Evangelium

Postquam totam noctem in oratione pernoctavit, Iesus duodecim apostolos eligit

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit): Simonem, quem…