Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 16
Imago Fides Viva ex opere «The Baptism of Lydia» (Marie Ellenrieder) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 16

1Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre gentili. 2Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis. 4Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Ierosolymis. 5Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.

6Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. 7Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu. 8Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem:

9et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. 10Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.

11Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: 12et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.

13Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant. 14Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. 15Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est, dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.

16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. 17Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. 18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.

19Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: 20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei: 21et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. 22Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis caedi. 23Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. 24Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.

25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. 26Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. 27Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes: 30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius. 33Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo. 34Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.

35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. 36Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant, 38et ipsi nos eiiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: 39et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…