Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Actus Apostolorum 2
Imago Fides Viva ex opere «Pentecost» (El Greco) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Actus Apostolorum 2

1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

5Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est. 6Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? 8et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen: et advenae Romani, 11Iudaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioël: 17Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: 19et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: 20sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 22Viri Israëlitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: 26propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. 28Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me iucunditate cum facie tua. 29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. 30Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: 31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 35donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis.

37His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38Petrus vero ad illos: Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. 39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.

42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…