Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 8
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 8

1Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam, 2civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath. 5Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras: 6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae. 7Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israël, 8de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subiugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. 9Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum eius. 10Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. 11Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. 12Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei. 15Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum. 16Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.

17Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom. 18Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…