
Vulgata Clementina
II Paralipomenon 6
1Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: 2ego autem aedificavi domum nomini eius, ut habitaret ibi in perpetuum. 3Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: 4Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: 5A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: 6sed elegi Ierusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. 7Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israël, 8dixit Dominus ad eum: Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti huiuscemodi habere voluntatem: 9sed non tu aedificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo. 10Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël. 11Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. 12Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israël, et extendit manus suas. 13Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in caelum levatis, 14ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo et in terra: qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo: 15qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei: et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat. 16Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens: Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me. 17Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David. 18Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi? 19Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te: 20ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum, 21et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo: et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare. 22Si peccaverit quispiam in proximum suum, et iurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: 23tu audies de caelo, et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris iustum, retribuens ei secundum iustitiam suam. 24Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto, 25tu exaudies de caelo: et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum. 26Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris, 27exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur: et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum. 28Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus: et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit: 29si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, 30tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo: et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum): 31ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris. 32Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto, 33tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus: ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi. 34Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo, 35tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem: et ulciscaris. 36Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae iuxta est, 37et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes: Peccavimus: inique fecimus, iniuste egimus: 38et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo: 39tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum: et facias iudicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori: 40tu es enim Deus meus: aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto. 41Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. 42Domine Deus, ne averteris faciem christi tui: memento misericordiarum David servi tui.
