
Vulgata Clementina
II Paralipomenon 7
1Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas: et maiestas Domini implevit domum. 2Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset maiestas Domini templum Domini. 3Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum: et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. 4Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. 5Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. 6Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in aeternum misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. 7Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini: obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum: quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes. 8Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. 9Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem. 10Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
11Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est. 12Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait: Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii. 13Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum: 14conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum. 15Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit. 16Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. 17Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris: 18suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël. 19Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos, 20evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, proiiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. 21Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic? 22Respondebuntque: Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt: idcirco venerunt super eos universa haec mala.
