Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 21
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 21

1Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David: regnavitque Ioram filius eius pro eo.

2Qui habuit fratres filios Iosaphat, Azariam, et Iahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam: omnes hi filii Iosaphat regis Iuda. 3Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Iuda: regnum autem tradidit Ioram, eo quod esset primogenitus. 4Surrexit ergo Ioram super regnum patris sui: cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël. 5Triginta duorum annorum erat Ioram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. 6Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius: et fecit malum in conspectu Domini. 7Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo: et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis eius omni tempore.

8In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Iudae, et constituit sibi regem. 9Cumque transisset Ioram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus eius. 10Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Iuda usque ad hanc diem: eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum: 11insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda, et fornicari fecit habitatores Ierusalem, et praevaricari Iudam. 12Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui, et in viis Asa regis Iuda, 13sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Iudam et habitatores Ierusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti: 14ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua. 15Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. 16Suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Aethiopibus: 17et ascenderunt in terram Iuda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. 18Et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. 19Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat maioribus eius. 20Triginta duorum annorum fuit cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…