Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 20
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 20

1Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Iosaphat, ut pugnarent contra eum. 2Veneruntque nuntii, et indicaverunt Iosaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi. 3Iosaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit ieiunium universo Iuda. 4Congregatusque est Iudas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum. 5Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iuda et Ierusalem, in domo Domini ante atrium novum, 6ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere. 7Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum? 8Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes: 9Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum: et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies. 10Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos, 11e contrario agunt, et nituntur eiicere nos de possessione quam tradidisti nobis. 12Deus noster, ergo non iudicabis eos? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. 13Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. 14Erat autem Iahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Iehiel filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbae, 15et ait: Attendite, omnis Iuda, et qui habitatis Ierusalem, et tu, rex Iosaphat: haec dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei. 16Cras descendetis contra eos: ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Ieruel. 17Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. 18Iosaphat ergo, et Iuda, et omnes habitatores Ierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. 19Porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum.

20Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis eius, et cuncta evenient prospera. 21Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius. 22Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam: et percussi sunt. 23Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus. 24Porro Iuda, cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere. 25Venit ergo Iosaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine. 26Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in praesentem diem. 27Reversusque est omnis vir Iuda, et habitatores Ierusalem, et Iosaphat ante eos, in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis. 28Ingressique sunt in Ierusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. 29Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël. 30Quievitque regnum Iosaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum.

31Regnavit igitur Iosaphat super Iudam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Azuba filia Selahi. 32Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino. 33Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. 34Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Iehu filii Hanani, quae digessit in libros regum Israël. 35Post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israël, cuius opera fuerunt impiissima. 36Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber. 37Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Iosaphat, dicens: Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…