
Vulgata Clementina
II Paralipomenon 36
1Tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae, et constituit regem pro patre suo in Ierusalem. 2Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem. 3Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset in Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri. 4Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem eius super Iudam et Ierusalem, et vertit nomen eius Ioakim: ipsum vero Ioachaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum.
5Viginti quinque annorum erat Ioakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: fecitque malum coram Domino Deo suo. 6Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem. 7Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. 8Reliqua autem verborum Ioakim, et abominationum eius quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro regum Iuda et Israël. Regnavit autem Ioachin filius eius pro eo.
9Octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Ierusalem: fecitque malum in conspectu Domini. 10Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum eius super Iudam et Ierusalem.
11Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: 12fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Ieremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.
13A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum: et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël. 14Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Ierusalem. 15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo. 16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones eius, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum eius, et esset nulla curatio.
17Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus eius. 18Universaque vasa domus Domini, tam maiora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem. 19Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Ierusalem: universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt. 20Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, 21et compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae, et celebraret terra sabbata sua: cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
22Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui iussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens: 23Haec dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iudaea: quis ex vobis est in omni populo eius? sit Dominus Deis suus cum eo, et ascendat.
