
Vulgata Clementina
II Paralipomenon 13
1Anno octavodecimo regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam. 2Tribus annis regnavit in Ierusalem, nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Ieroboam. 3Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia: Ieroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi. 4Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Ieroboam, et omnis Israël. 5Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis eius in pactum salis? 6Et surrexit Ieroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum. 7Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis. 8Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Ieroboam in deos. 9Et eiecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii. 10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo: 11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. 12Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes eius, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit. 13Haec illo loquente, Ieroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu. 14Respiciensque Iudas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt. 15Omnesque viri Iuda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Iuda. 16Fugeruntque filii Israël Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum. 17Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium. 18Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. 19Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam, et cepit civitates eius, Bethel et filias eius, et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius: 20nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est. 21Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
22Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetae.
