Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 5
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 5

1Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus: argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.

2Post quae congregavit maiores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. 3Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi. 4Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitae arcam, 5et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis. 6Rex autem Salomon, et universus coetus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. 7Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: 8ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis. 9Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem. 10Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Aegypto. 11Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat), 12tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. 13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius: impleretur domus Dei nube, 14nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…