Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 33
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 33

1Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. 2Fecit autem malum coram Domino, iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël: 3et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. 4Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in aeternum. 5Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. 6Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. 7Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac, et in Ierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. 8Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque iudicia, per manum Moysi. 9Igitur Manasses seduxit Iudam, et habitatores Ierusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël. 10Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.

11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem. 12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum. 13Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. 14Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis: 15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem: et proiecit omnia extra urbem. 16Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israël. 17Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.

18Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio eius ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël. 19Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. 20Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon.

21Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. 22Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. 23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. 24Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua. 25Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Iosiam filium eius pro eo.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…