Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 27
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 27

1Viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2Fecitque quod rectum erat coram Domino, iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. 3Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. 4Urbes quoque aedificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella et turres. 5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. 6Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnae eius et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Iuda. 8Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…