Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 18
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 18

1Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus multum, et affinitate coniunctus est Achab. 2Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad. 3Dixitque Achab rex Israël ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. 4Dixitque Iosaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini. 5Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis. 6Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus? 7Et ait rex Israël ad Iosaphat: Est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo. 8Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michaeam filium Iemla. 9Porro rex Israël, et Iosaphat rex Iuda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. 10Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam. 11Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis. 12Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera. 13Cui respondit Michaeas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar. 14Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras. 15Dixitque rex: Iterum atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini. 16At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace. 17Et ait rex Israël ad Iosaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt? 18At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. 19Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio, 20processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? 21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et praevalebis: egredere, et fac ita. 22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala. 23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeae maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? 24Dixitque Michaeas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris. 25Praecepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michaeam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech. 26Et dicetis: Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace. 27Dixitque Michaeas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi. 28Igitur ascenderunt rex Israël et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad. 29Dixitque rex Israël ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum. 30Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël. 31Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo. 32Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum. 33Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigae suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum. 34Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…