Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 11
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 11

1Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum. 2Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: 3Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israël, qui est in Iuda et Beniamin: 4Haec dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.

5Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et aedificavit civitates muratas in Iuda. 6Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, 7Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, 8necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, 9sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, 10Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas. 11Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. 12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.

13Sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, 14relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat. 16Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israël, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. 17Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.

18Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, 19quae peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom. 20Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. 21Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. 22Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, 23quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…