Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: II Paralipomenon 30
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

II Paralipomenon 30

1Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Iudam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Ierusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël. 2Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Ierusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo. 3Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Ierusalem. 4Placuitque sermo regi, et omni multitudini. 5Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Ierusalem: multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est. 6Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum eius, in universum Israël et Iudam, iuxta id quod rex iusserat, praedicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum. 7Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. 8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris eius. 9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum. 10Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos. 11Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Ierusalem. 12In Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini. 13Congregatique sunt in Ierusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo: 14et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Ierusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, proiecerunt in torrentem Cedron. 15Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini: 16steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum, 17eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitae Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino. 18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non iuxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur 19cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt. 20Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo. 21Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Ierusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant. 22Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum. 23Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio. 24Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. 25Et hilaritate perfusa omnis turba Iuda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Iuda. 26Factaque est grandis celebritas in Ierusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat. 27Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…