
Feria IV, 23 Decembris 2026
Dia 23 decembris
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 4
Memoria ad libitum: S. Ioannis de Kęty, presbyteri
Evangelium · Lc 1, 57-66
Nascitur Ioannes Baptista: Ioannes est nomen eius, et solvitur lingua Zachariae
Quis, putas, puer iste erit?
Lectiones Missae
Lectio libri Malachiae prophetae
Ecce ego mitto angelum meum qui praeparabit viam; mittam vobis Eliam prophetam
Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. 2Et quis poterit cogitare diem adventus eius, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: 3et sedebit conflans, et emundans argentum: et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. 4Et placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. 23Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. 24Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 24, 4-5ab.8-10.14
Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra
Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die. 8Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. 9Diriget mansuetos in iudicio; docebit mites vias suas. 10Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. 14Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Nascitur Ioannes Baptista: Ioannes est nomen eius, et solvitur lingua Zachariae
Acclamatio ante Evangelium
O Emmanuel, Rex et legifer noster, exspectatio gentium et Salvator earum: veni ad salvandum nos, Domine Deus noster.
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. 61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum. 63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec: 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
Verbum Domini.
