
Feria VI, 25 Decembris 2026
In Nativitate Domini
- Sollemnitas
- Albus
- Annus B
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Lc 2, 1-14
Natus est vobis hodie in civitate David Salvator, qui est Christus Dominus
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David
Lectiones Missae
Lectio libri Isaiae prophetae
Parvulus natus est nobis: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. 2Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia. 3Iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti, sicut in die Madian. 5Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius: et vocabitur nomen eius, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis. 6Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 95, 1-3.11-13
Hodie natus est nobis Salvator: laetentur caeli, et exsultet terra
Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus.
1Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2Cantate Domino, et benedicite nomini eius; annuntiate de die in diem salutare eius. 3Annuntiate inter gentes gloriam eius; in omnibus populis mirabilia eius. 11Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo eius; 12gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus.
Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Titum
Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus
Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, 13exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi: 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
Verbum Domini.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Natus est vobis hodie in civitate David Salvator, qui est Christus Dominus
Acclamatio ante Evangelium
Evangelizo vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus.
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino: 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. 6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio. 8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: 14Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Verbum Domini.
