
Feria II, 28 Decembris 2026
Ss. Innocentium, martyrum
- Festum
- Rubeus
- Psalterii hebdomada 1
Evangelium · Mt 2, 13-18
Ioseph cum puero in Aegyptum fugit, et Herodes pueros Bethlehem occidit
Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt
Lectiones Missae
Lectio Epistolae primae beati Ioannis apostoli
Deus lux est, et sanguis Iesu emundat nos ab omni peccato
Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. 6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi, Filii eius, emundat nos ab omni peccato. 8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis.
1Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum: 2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 123, 2-8
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.
2nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, 3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos, 4forsitan aqua absorbuisset nos; 5torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. 6Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. 7Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. 8Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum
Ioseph cum puero in Aegyptum fugit, et Herodes pueros Bethlehem occidit
Acclamatio ante Evangelium
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur; te martyrum candidatus laudat exercitus.
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte, et secessit in Aegyptum: 15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. 16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. 17Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: 18Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Verbum Domini.
