Ad argumentum
FIDES VIVA
Nativitas nocturna
Imago Fides Viva ex opere «The Nativity at Night» (Geertgen tot Sint Jans) · opus primigenium

Feria V, 31 Decembris 2026

De die 7 infra octavam Nativitatis

  • Albus
  • Annus impar
  • Psalterii hebdomada 1

Memoria ad libitum: S. Silvestri I, papae

Evangelium · Io 1, 1-18

In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est et habitavit in nobis

Calendarium liturgicum

Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis

Io 1, 14 · Evangelium diei

Lectiones Missae

Magnitudo litterarum 100%
Aa
Magnitudo litterarum 100%

Lectio Epistolae primae beati Ioannis apostoli

Filioli, novissima hora est; vos unctionem habetis a Sancto

Lege I Ioannis 2 in Biblia

Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. 19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

Verbum Domini.

Psalmus responsorius · Ps 95, 1-2.11-14

Laetentur caeli, et exsultet terra

Laetentur caeli, et exsultet terra.

1Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. 2Cantate Domino, et benedicite nomini eius; annuntiate de die in diem salutare eius. 11Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo eius; 12gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

Laetentur caeli, et exsultet terra.

Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem

In principio erat Verbum, et Verbum caro factum est et habitavit in nobis

Lege Ioannes 1 in Biblia

Acclamatio ante Evangelium

Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2Hoc erat in principio apud Deum. 3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. 7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11In propria venit, et sui eum non receperunt. 12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius: 13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis. 15Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. 16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: 17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. 18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Verbum Domini.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…