Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Titum 2
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Ad Titum 2

1Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam: 2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia: 3anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: 4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, 5prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. 6Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint. 7In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, 8verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. 9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, 10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.

11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, 12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, 13exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi: 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

15Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…