Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Ad Titum 3
Imago Fides Viva

Vulgata Clementina

Ad Titum 3

1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, 5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, 6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: 7ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.

8Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. 9Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanae. 10Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita: 11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus.

12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. 14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…