
Feria V, 24 Decembris 2026
Dia 24 decembris
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Lc 1, 67-79
Zacharias benedicit Deum Israël, qui visitavit nos oriens ex alto
in quibus visitavit nos, oriens ex alto
Lectiones Missae
Lectio libri secundi Samuelis
Domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, 2dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? 3Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. 4Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: 5Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? 8Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: 9et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, 11ex die qua constitui iudices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. 14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus iugiter.
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · Ps 88, 2-5.27.29
Misericordias Domini in aeternum cantabo
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
2Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 3Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis. 4Disposui testamentum electis meis; iuravi David servo meo: 5Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. 27Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. 29In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
Misericordias Domini in aeternum cantabo.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Zacharias benedicit Deum Israël, qui visitavit nos oriens ex alto
Acclamatio ante Evangelium
O Oriens, splendor lucis aeternae, et sol iustitiae: veni, et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis.
Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: 68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: 69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius: 71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: 72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: 73iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, 77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum 78per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Verbum Domini.
