
Feria III, 22 Decembris 2026
Dia 22 decembris
- Violaceus
- Annus impar
- Psalterii hebdomada 4
Evangelium · Lc 1, 46-56
Maria Dominum magnificat, quia fecit ei magna qui potens est
quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius
Lectiones Missae
Lectio libri primi Samuelis
Anna Samuelem in domum Domini adducit: pro puero isto oravi
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus: 25et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. 26Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine: ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. 27Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum. 28Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait:
Verbum Domini.
Psalmus responsorius · 1 Sm 2, 1.4-8
Exultavit cor meum in Domino, qui suscitat de pulvere egenum
Exultavit cor meum in Domino.
1Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia laetata sum in salutari tuo. 4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. 5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est. 6Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit. 7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. 8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
Exultavit cor meum in Domino.
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Maria Dominum magnificat, quia fecit ei magna qui potens est
Acclamatio ante Evangelium
O Rex gentium, et lapis angularis, qui facis utraque unum: veni, et salva hominem, quem de limo formasti.
Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: 47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius, 50et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. 51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiae suae: 55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. 56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
Verbum Domini.
