Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: I Paralipomenon 8
Imago Fides Viva ex opere «David in the Temple (David Brings the Ark into Jerusalem)» (Pieter Lastman) · opus primigenium

Vulgata Clementina

I Paralipomenon 8

1Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium, 2Nohaa quartum, et Rapha quintum. 3Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud, 4Abisue quoque et Naaman, et Ahoë, 5sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.

6Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. 7Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.

8Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas. 9Genuit autem de Hodes uxore sua Iobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom, 10Iehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii eius principes in familiis suis. 11Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal. 12Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias eius.

13Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth. 14Et Ahio, et Sesac, et Ierimoth, 15et Zabadia, et Arod, et Heder, 16Michaël quoque, et Iespha, et Ioha filii Baria. 17Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber, 18et Iesamari, et Iezlia, et Iobab filii Elphaal, 19et Iacim, et Zechri, et Zabdi, 20et Elioënai, et Selethai, et Eliel, 21et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei. 22Et Iespham, et Heber, et Eliel, 23et Abdon, et Zechri, et Hanan, 24et Hanania, et Aelam, et Anathothia, 25et Iephdaia, et Phanuel, filii Sesac. 26Et Samsari, et Sohoria, et Otholia, 27et Iersia, et Elia, et Zechri, filii Ieroham. 28Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Ierusalem.

29In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha: 30filiusque eius primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab, 31Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth: 32et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. 33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 34Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha. 35Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 36Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa, 37et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. 38Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel. 39Filii autem Esec fratris eius, Ulam primogenitus, et Iehus secundus, et Eliphalet tertius. 40Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…