
Vulgata Clementina
I Paralipomenon 22
1Dixitque David: Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.
2Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. 3Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas, praeparavit David: et aeris pondus innumerabile. 4Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. 5Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
6Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israël. 7Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei: 8sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me: 9filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus eius. 10Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israël in aeternum. 11Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te. 12Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. 13Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. 14Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. 15Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos, 16in auro et argento et aere et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
17Praecepit quoque David cunctis principibus Israël ut adiuvarent Salomonem filium suum: 18Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius. 19Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
